Cantus Gregorianus

This page in english  Esta página en español Cette page en français Esta página em português  Questa pagina in italiano

De hac pagina Ordinarii Aliquot cantus  Dominicarum Missae Ligamina et consilia

Ad exercitandum cantu: habes si vis indicem omnium Missarum (in Dominicis et in maioribus festis, augustii IV usque ad octobris VI).

Cave: ligamina  ad notationes neumaticas (praeter "Iesu dulcis memoria" et nova Missae) inutilia sunt: situs italicus quos continebat delevit.

Nova:

De pagina ista

Colliguntur in hac pagina:


Perscriptiones in magnetico tabellario factae sunt in Monasterio ordinis Sancti Benedicti in civitate Sancti Pauli brasiliensi.

Collectio haec gradatim augebitur quantum continebit discus rigidus meus. Antea machina mobili (anglice "walkman") utebar, nam murmura et strepitus audies. Quoquo modo bonitatem exculti cantus organo iuncti idem patefaciunt perscriptiones illae. Novae autem melioribus machinis factae sunt, clariore voce minimisque perturbationibus (at adsunt aliqua murmura…), quae vetustiora substituent quam celerrime.

Noli timere ius transcriptionis, cur in Missis Monasterii perfeci perscriptiones, non negotii causa. Potes si vis transcribere et distribuere. ATTAMEN cantuum istorum mercaturam noli facere, invito auctore huius paginae.

Cave: ad audiendum necesse est schedulam soni habere in machina computatoria. Vetustiores perscriptiones formam habent WAVE. Paulo grandiores sunt quia stereophonicae; si vis perscriptiones minores usque ad dimidium, quamquam monophonicas, hic pulsa (forma Sun Audio). Quoquo modo recentiores illae formam habent compressam MPEG (MP3), cum soni qualitate meliore in spatio minore quam illis WAV aut AU forma. Quarum paucae adhuc supersunt in hac pagina.

Consilium: pulsa malleolum dexterum muris ("mouse") super cantum quem vis: sic apparebit index ad perscribendum cantum in disco rigido tuo et poteris eum audire quotienscumque voles. Idem perscribere potes cantus in disco compacto (CD: heu, quanti barbarismi!)

Kyriale - vide pagina.

Alteri selecti cantus - vide pagina.

Missae novissimarum hebdomadum et Missae ad exercitandum cantu.

Formam habent MP3 MPEG et sonum stereophonicum (de MP3). Vide tabulam omnium Missarum anni liturgici - paene integram. Habebis cito tabulam Missarum tridentinarum (hic pulsa pro primo lineamento indicis )!


Ligamina commendatione digna - vide pagina.
 

Ex iis qui mihi scripserunt veniam peto tardarum responsionum. Postremo responsum erit: post tres vel quatuor hebdomadas, fortasse diutius. Non potes iam scribere in hac pagina, sed

Consilia probe accepta.

Pagina principalis auctoris situs huius, Ludovici Henrici Camargo Quiroz (adhuc lingua lusitanica tantum), copia est illius quae, sicut situs hic de gregoriano, hospitio excipiebatur a machinis IPT. In mense Maio anno MM, securitatis causa retis IPT, statutum est prohibere extraneos aditu machinis Instituti; hoc potuisset delere situm istum. Feliciter hospitio invitati sumus a dominis machinarum Christi Regis, quibus gratias agimus. Hic verba salutationis novi situs.

Situs creatus in mense Octobris MCMXCVI. Translatus ad Christum Regem in mense Iunii MM. Latine redditus ab Henrico Spitali, Italiae, in mense Novembris MMI.

Nova: III martius MMV