![]() |
|
Ancient Sources |
The Sea-coast |
|
|
|
ORIGINAL TEXTS Mirata ruinas Dor, urbis quondam potentissimae, et versa vice Stratonis turrem ab Herode, rege Iudaeae, in honorem Caesaris Augusti Caesaream nuncupatam, in qua Cornelii domum Christi vidit ecclesiam et Philippi aediculas et cubiculum quattuor virginum prophetarum, dein Antipatrida, semirutum oppidulum, quod patris ex nomine Herodes vocaverat, et Lyddam versam in Diospolim, Dorcadis atque Aeneae resurrectione ac sanitate inclitam, haut procul ab ea Arimathiam, viculum Ioseph, qui dominum sepelivit, et Nob, urbem quondam sacerdotum, nunc tumulos occisorum, Ioppen quoque, fugientis portum Ionae et ut aliquid perstringam de fabulis poetarum religatae ad saxum Andromedae spectatricem, repetitoque itinere Nicopolim, quae prius Emmaus vocabatur, apud quam in fractione panis cognitus Dominus Cleopae domum in ecclesiam dedicavit. |
ENGLISH TRANSLATION Hieronymus, Ep. 108 (Peregrinatio Paulae) 8 (385 A.D.) |
BIBLICAL BACKGROUND |
|
MORE ANCIENT SOURCES |
|
|
![]() |
Umm al Rasas: Church of St. Stephen |
![]() |
| Map Section 7 | Place | Discussion |